Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem
[1] Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem; iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam, qui in aetatem meam inciderunt, indicare et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut, quamvis notitiae vestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis sed et iudicetis.
Est, fateor, iucundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et vobis querentibus, quod tantae opinionis viros audire non potueritis, detrahere temporum iniuriam. [2] sed cum multa iam mihi ex me desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit. hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret sed in miraculum usque procederet, non nego; nam et duo milia nominum recitata, quo erant ordine dicta, reddebam, et ab his, qui ad audiendum praeceptorem meum convenerant, singulos versus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam. [3] nec ad complectenda tantum quae vellem velox mihi erat memoria sed etiam ad continenda quae acceperam (solebat bonae fidei esse.) nunc iam aetate quassata et longa desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit, eo perducta est, ut, etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetivi. nunc quia iubetis, quid possitexperiar et illam omni cura scrutabor; ex parte enim bene spero, nam quaecumque apud illam aut puer aut iuvenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tamquam nova audiam. [4] ita ex memoria mea quantum vobis satis sit superest; neque enim de his me interrogatis, quos ipsi audistis, sed de his, qui ad vos usque non pervenerunt.
Fiat quod vultis: mittatur senex in scholas, illud necesse est impetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem velitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent; necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obvenerit adprehendam. [5] controversiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas; non enim, dum quaero aliquid, invenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit, aliud agenti praesto est; quaedam vero, quae obversantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestive molesta est. necesse est ergo me ad delicias componam memoriae meae, quae mihi iam olim precario paret.
[6] Facitis autem, iuvenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi vestri priores quoque vultis cognoscere; primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentiam proficitur. non est unus, quamvis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra veritatem est similitudo. deinde, ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit. quidquid Romana facundia habet, quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat, circa Ciceronem effloruit; [7] omnia ingenia, quae lucem studiis nostris attulerunt, tunc nata sunt. in deterius deinde cotidie data res est sive luxu temporum ‚ nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est ‚ sive, cum pretium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque vigentia, sive fato quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum velocius quidem quam ascenderant relabantur.
[8] Torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis, nec in unius honestae rei labore vigilatur: somnus laguorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria invasit animos; cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent; [et] capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare vocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se excolere munditiis nostrorum adulescentium specimen est. [9] quis aequalium vestrorum quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis vir est? emolliti enervesque quod nati sunt inviti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. in hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia; quam non mirarer, nisi animos, in quos se conferret, eligeret. erratis, optimi iuvenes, nisi illam vocem non M. Catonis sed oraculi creditis; quid enim est oraculum? nempe voluntas divina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi invenire divinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet sed convicium faceret? ille ergo vir quid ait? 'orator est, Marce fili, vir bonus dicendi peritus.' [10] ite nunc et in istis vulsis atque epolitis et nusquam nisi in libidine viris quaerite oratores. merito talia habent exempla qualia ingenia. quis est qui memoriae studeat? quis est qui non dico magnis viribus sed suis placeat? sententias a disertissimis viris factas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non possunt, violare non desinunt.
Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis viris facunde dicta teneo, ne ad quemquam privatim pertineant, populo dedicabo. [11] ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus oblivio imminet, nisi aliquid, quo memoria eorum producatur, posteris traditur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum extant aut, quod peius est, falsi. itaque, ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam.
Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone videor audisse. ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat sed bellorum civilium furor, qui tunc orbem totum pervagabatur, intra coloniam meam me continuit; alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamare, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod vulgo aliquando dici solet sed in illo proprie debet, potui vivam vocem audire.
[12] Declamabat autem Cicero non quales nunc controversias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebantur, quas thesis vocabant. hoc enim genus materiae, quo nosexercemur, adeo novum est, ut nomen quoque eius novum sit. controversias nos dicimus: Cicero causas vocabat. hoc vero alterum nomem Graecum quidem, sed in Latinum ita translatum, ut pro Latino sit, 'scholastica', controversia multo recentius est, sicut ipsa 'declamatio' apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Calvum inveniri potest, qui declamationem (a dictione) distinguit; ait enim declamare iam se non mediocriter, dicere bene; alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum verae actionis. modo nomen hoc prodiit, nam et studium ipsum nuper celebrari coepit. ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.
[13] In aliis autem an beneficium vobis daturus sim, nescio; in uno accipio: Latronis enim Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia [sua] dignius. nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. in utramque partem vehementi viro modus deerat: nec intermittere studium sciebat nec repetere. [14] cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur noctibus dies et sine intervallo gravius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat. rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat. cum vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac montibus natos homines illos agrestis laboris patientia et venandi sollertia provocabat et in tantam perveniebat sic vivendi cupiditatem, ut vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis viribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse desidia videretur. [15] omnibus quidem prodest subinde animum relaxare ‚ excitatur enim otio vigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur ‚ nulli tamen intermissio manifestius proderat: quotiens ex intervallo surrexerat, multo acrius violentiusque dicebat; exultabat enim novato atque integro robore et tantum a se exprimabat, quantum concupierat. nesciebat dispensare vires suas sed immoderati adversus se imperii fuit, ideoque studium eius prohibere debebat, quia regi non poterat. itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassittudinem, quae non minor est quam corporis sed occultior.
[16] Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. vox robusta sed surda, lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata. beneficio tamen laterum extollebatur et quamvis inter initia parum attulise virium videretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura vocis exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus intervallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare. [17] saepe cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum veniebat. iam vero, quin rem inimicissimam corpori faceret, vetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat. itaque et oculorum aciem contuderat et colorem mutaverat.
Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scripserat. quod eo magis in illo mirabile videri potest, quod non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat. [18] illi, qui scripta sua torquent, qui de singulis verbis in consilium eunt, necesse est quae totiens animo suo admovent novissime adfigant; at quorumcumque stilus velox est, tardior memoria est. in illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat sed ars summa et ad comprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas, quascumque dixerat, teneret (et)iam. itaque supervacuos sibi fecerat codices; aiebat se in animo scribere. cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam verbo eum memoria deceperit. historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo, quaecumque semel in animum eius descenderant, in promptu erant.
[19] Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo. hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud, quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die novus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutavit; (aut) quod ille fecit, qui recitatum a poeta novum carmen dixit suum esse et protinus (e) memoria recitavit, cum hoc ille, cuius carmen erat, facere non posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna provocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita, ut in nulla re falleretur, recensuit. cupitis statim discere? suspendam cupiditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc vobis, in quo iam obligatus sum, persolvam.
[20] Plura fortasse de Latrone meo videor vobis, quam audire desiderastis, exposuisse: ipse quoque hoc futurum provideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter avellerer; nunc his tamen ero contentus, sed quotiens me invitaverit memoria, libentissime faciam, ut illum totum et vos cognoscatis et ego recognoscam; illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse: putant enim fortiter quidem, sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et subtilitas fuerit. [21] id, quod nunc a nullo fieri amnimadverto, semper fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestiones eius, quam dicturus erat, controversiae proponebat, quod summae fiduciae est; ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat. at ubi nuda propuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est.
Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his, qui nusquam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est praeter subtilitatem. et in illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed non eminebat ‚ et nescio an maximum vitium subtilitatis sit nimis se ostendere: magis nocent insidiae, quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas, quae effectu apparet, habitu latet.
[22] Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controversiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum vos sententias audire velitis, et quidquid ab illis abduxerit molestum futurum sit. hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret: cum condiscipuli essemus apud Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controversiae et diceret: 'necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere', aiebat Latro: 'non mehercules tui pedes spinas calcant sed habent', et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cum maxime declamantis Marulli possent.
[23] Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut (aliquo die) nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controversia implicitum sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellectilem vocabat. solebat schemata quoque per se, quaecumque controversia reciperet, scribere ‚ et putant illum homines hac virtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundaverit! iudicium autem fuit strictius: non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta via decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas. [24] schema negabat decoris causa inventum sed subsidii, ut quod [palam] aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim subreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem, cui esse rectam liceret.
Sed iam non sustineo diutius vos morari: scio, quam odiosa res mihi sit circensibus pompa. ab ea controversia incipiam, quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuvenem in Marulli schola, cum iam coepisset (or)dinem ducere.
1. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Duo fratres inter se dissidebant. alteri filius erat. patruus in egestatem incidit. patre vetante adulescens illum aluit. ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est, egere coepit pater; vetante patruo alit illum. abdicatur.
[1] (PORCI LATRONIS.) Quid mihi obicis? puto luxuriam. quidquid umquam immodesta largitione effudimus, id omne consumebatur in alimentum duorum senum. Cum vetaret me pater, aiebat: 'ipse mihi, (si) egerem, alimenta non daret.' Eo iam perductus erat, ut omnem spem [ultimorum] alimentorum in ea domo poneret, in qua habebat abdicatum et inimicum. Ecce oppresserit mors egentem: quid acturus es? pluris tibi frater efferendus quam alendus est. Quisquis rogatus est, ait: 'quid porro? tam locuples frater alere non potest?' miserrimus senex divitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit. [2] 'ipse' inquit 'me ali vetuit'; imitationem alienae culpae innocentiam vocas? ne eo quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod, si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te veni, cum haberem divitem patrem. Parcius, quaeso, patres: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaveris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo. [3] Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam convenit. o felix spectaculum, si vos in gratiam possum reducere! faciam quod vultus quoque vestri hortantur: surgite, patres, adeste, iudices: alter mihi ex parentibus servatus, alter servandus est. porrigite mutuas in gratiam manus, me foederi medium pignus addite; inter contendentes duos medius elidor. Ergo fame morientem videbo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est: quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repeto, tamquam (in) domo non sit? qui illud vidit quid non timendum felicibus putat, quid desperandum infelicibus?